SCAMANDER vel SCAMANDRUS

SCAMANDER vel SCAMANDRUS
SCAMANDER vel SCAMANDRUS
Homero, Herodoto Qu. Calabro ac Ptolemaeo fluv. Mysiae in Asia apud Hellespontum ex Ida monte profluens, quem Hesiodus θεογον. v. 345. θεῖοον Σκάμανδρον vocat. Ante Xanthus dicebatur, quod et Homerus innuit, cum ait Il. v. v. 74.
Ο῞ν Ξανθὸν καλέου???ι θεοὶ, ἄνδρες δὲ Σκάμανδρον.
Suô more vetustiorem appellationem Diis, recentiorem hominibus assignavit. Ab exercitu Xerxis, sicut et Melas et Lissus in Thracia, epotus fuit, auctore Herodotô. In hoc fluvio sponsae iam nupturae sese abluebant, his verbis eum invocantes: Λαβε μου, Σκάμανδρε, τὴν παρθενίαν. Quâ occasione usus Cimon, quidam Atheniensis, cum generosae puellae amore teneretur, quae iam viro desponsata erat, in Scamendri virgultis sese occultavit, caputque arundine coronavit cumque illa ex more lavaretur, carmenque sollenne caneret, Scamandrum, ut virginitatem suam acciperet, invocans, Cimon a virgultis prosiliens: Ego vero inquit accipio lubens, virginemque in ripam sustulit, ubi et vitium ei obtulit. Videre poteris hâc de re plura in Ep. Aeschinis, et apud Petr. de Valle Itiner. tom. 1. Huius fluv. meminit Catullus. Epigr. 65. v. 412.
Testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
Qui passim rapidô diffunditur Hellespontô:
Cuius iter caesis angustans corporum acervis
Alta tepefaciet permistâ flumina caede.
Achilles ipse apud Atticum ἐπὶ ναυσὶ μάχῃ.
Scamandriam undam sanctam salsô obtexi sanguine,
Atque acervos alta in amni corpore explevi hostico.
Xanthus ipse apud Homer. Il. φ. v. 218.
Πλήθει γὰρ δήμοι νεκύων ἐρατεινὰ ῥέεθρα
Οὐδέ τι πῇ δυν´αμαι προχέειν ῥόον εἰς ἅλα δῖαν
Στεινόμενος νεκύεςςι.
Virg. Aen. l. 5. v. 805.
------ Cum Troia Achilles
Exanimata sequens impingeret agmina muris,
Milia multa daret leto, gemerentque repleti
Amnes, nec reperire viam, atque evolvere posset
In mare se Xambus. ----- ------
Horat. epod. 13. v. 13.
Te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi
Findunt Scamandri flumina, Lubricus et Simois.
Nic. Lloyd.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”